Liber Ecclesiasticus*

Caput 4: Versus 5

Ab inope ne avertas,etc. Non per iram exasperandus est pauper, sed blanda locutione placandus,Ira enim viri justitiam Dei non operaturJac. 1.. Et,Qui obturat aurem ad clamorem pauperis, clamabit, et non exaudiet DominusProv. 21.. Qui enim potest tribuere, debet: quia munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. Qui autem non potest, sermo bonus est ei super datum optimum.Qui autem habuerit substantiam mundi: et viderit fratrem suum necesse habentem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?I Joan. 3.Fides enim si non habeat opera, mortua est. Non ergo diligamus lingua et verbo, sed opere et veritate.
(* Traductions européennes)